JANUA

JANUA
I.
JANUA
a Iano nomen habet, qui foribus praeesse olim creditus est. Cic. de Nat. Deor. l. 1. Principem in sacrificando Ianum esse voluêrunt, quod ab eundo nomen est ductum, ex quo transitiones perviae Iani, foresque in liminibus profanarum aedium ianuae nominantur: quae quales olim fuerint. Vide supra in voce Iores. His custodiam apposuit non tam seuritas, quam conscientia. Unde Pueri ab Fanua meminit C. Nep. Hannib. c. 12. qui aditum obsidebat, ut admitteret nimirum vel dimitteret, qui dominum conveniebant: Ianitoris Cic. pro Plancio, cum ait: Neminem a congressu meo neque Ianitor meus. neque somnus absterruit: et Matt. l. 5. Epigr. 23. cuius Epigraphe in Paulum v. 9.
Illud adhuc gravius, quod te post mille lavores,
Paule, negat lasso Ianitor esse domi
Ostiarii alii: nam hae voces synonymae sunt. Fuit hic catenatus. Columella in praef. l. 1. An putem fortunatius a catenato repulsum Ianitore, saepe nocte serâ foribus ingratis adiacere? Et haec sunt Ostiarii impedimenta apud Afranium. Suet. de claris Rhet. 3. L. Otacilius Pilitus servisse dicitur, atque etiam hostiarius, veteri more in catena fuisse. Unde colligitur, non ita amplius Suet. aestate factum esle. Et sane longo post ipsum intervallo legimus, apud Corippum l. 1. catenas a Ianitore in Ianuam translatas esse:
Et iam crebra manus veloci concita pulsu,
Limina quassabat, ductis munita catenis
Ad strepitum custos, cura est cui claustra tueri?
Sic ait indignans.
Ianitoris comes plerumque fuit canis. Plaut. Mostell. Act. 3. Sc. 2. v. 166.
Tranio, age canem istam a foribus abducas face.
Idem Mil. Glor. Act. 2. Sc. 2. v. 57. et 117. in Trinumm Act. 4. Sc. 2. v. 28. Suet. de Vitell. Imp. latebras quaerente, c. 16. Consugitque in cellulam Ianitoris religato pro foribus cane. Et hic erat mutus, vel potius vocalis custos, qui Excubitore dormiente vigilaret: Erant autem et qui pone Ianuam Canem pictum haberent, ut apud Petron. Trimalcio. Porro Ianitorum erat ignem servare, Larium nempe familiarium, qui in Atrio fuit non procul a ianua. Ovid. Iast. l. 1. v. 135.
Omnis habet geminas hinc atque hinc Ianua frontes,
E quibus haet populum spectat at illa Larem.
Confirmat Petron. qui Lares argenteos apud Trimalcionem, in aedicula, inter Ianuam et Atrium videtur locare, in armario, ut Plin. explicat. Aliud Ianitoris officium idem Petron. tangit: Edit. Gonsalis de Salas p. 15. Edit. Bosch. c. 28. et 29. In aditu ipso stabat Ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat: vile nimirum et sordidum opus, quo et Venus Psychen exercuit. Ideo autem Ianitores fores observabant, quia sordidum videbatur appenso ut olim marculo eas pulsare. Sed et Ianitrices invenimus apud Plaut Curcul. Act. 1. Sc. 1. v. 76.
Anus hîc solet cubare custos Ianitrix.
Idem Turcul. Act. 2. Sc. 4. Initio apud Petron. Edit. Gonsalis de Salas p. 17. Edit. Bosch. c. 55. Anus praecipue lippa, sordidissimo linteo praecincta, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catenâ trahit, instigatque in Eumolpum. Apud ipsum Homerum Ianitrices caeli Horas Paus. notat l. 5. A' quo more sunt ancilla ostiaria in Euaugelio, et Rhode puella in Actis Apostolorum, quae pulsante ostium Petro processit ad audiendum. Haec in privatorum aedibus. Excubiae, quas tangit D. Bernardus Meditat. c. 5. Caesarum et Regum fuêre. Stat. Theb. l. 1. v. 147. et seqq.
Non impacatis Regum ad vigilantia somnis
Pila, nec alterna ferri statione gementes
Excubiae.
Idque in vestibulis. Unde Virg. Buten fidum ad limina custodem appellat: et Aen. l. 6. v. 574. ait,
——— Cernis, Custodia, qualis
Vestibulo sedeat?
Sed harum Excubiarum Palatinarum imaginem nemo melius Corippo l. 3. expressit. Neque vero privati non habuêrunt et ipsi suas excubias, ut ad Tac. adnotavit Lips. in l. 14. Ann. vide supra. Alius a Ianitore fuit minister, qui a Iano dictus est: Iano enim, a quo Ianuae, ut dictum, aras Graeci ante fores statuebant, Macrob. Auctore Sat. l. 1. c. 9. Latinique videntur intus, et non uno in loco dom us coluisse, ut qui apud ipsos omnibus Ianuis praeesset. Ideoque homines recensentur in antiquis monumentis, a Iano primo Palatino, a Iano medio, a Iano ab Atrio. Vide Laur. Pignor. Tr. de Servis. p. 220, 221, 222, 223, 224, 225, 226, et 228. Addam saltem Ianitores villarum, qui ianuas ad transmittendum populum per villas observabant, ut notat Siculus Flaccus: non enim unus tantum in tota villa fuit. Item Ianitores sepulchrorum, qui, ad familiam Libitinariorum pertinentes, claudendis et aperiendis sepulchris etant destinati. De his Iul. Firmic. l. 3. c. .2 In tertio loco Mercurius cum Saturno ab horoscopo pariter constitutus, pollinctores faciet, ac funerarios mortuorum cadaverum custodes aut sepulchrorum Ianitores. Tit. Popma de operis Servorum. Nec omittendum, Romae in viarum capitibus, portas ingentes exstrui olim fuisle solitas, unicâ tantum ianuâ aditum praebentes casque Ianos, quasi Ianuas, dictas. Vide infra et Iac. Oisel. Notis in A. Gell. l. 1. c. 16. In quibusdam sepulchtis exsculpta esse aedificia, partim ianuis apertis, quibus animae im mortalitas significetur, cuiusmodi sit in palatio Capitolino Triumvirûm: partim clausis, quibus interitus eius una cum corpore denotetur: quale in domo civis cuiusdam Transtiberinae regionis, e regione pontis Fabricii, refert Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. Plura hanc in tem, inptimis de Ianuas aperiendi et claudendi, easdem coronis floribusque exornandi, item pingendi lucernas ardentes iis appendendi, ratione; porro de Ianitorum cellulis, quarum apud vett. Scriptores, Vitruv. Petron. Suet. in Vitell. frequens mentio, aliisque, vide apud Casaub. ad Suet. in Calig. c. 55. et Vitell. c. 16. ubi in cellulam Ianitoris confugisse hic dicitur, inde ad necem extractus, C. Paschal. Coron. l. 2. c. 5. et hîc passim, ubi de Aperiendi ratione, item in vocibus Balanagra, Clavis, Cliens, Encaustice, Fores, Flos, Luminum, Festum, Natalis dies, Ostium, Pessulus, Postis, Sera, Valvae etc. de Ianua vero Consulum, seu ostio medio Circi, senos carceres fornicatos utrinque habente, ubi Consules olim ludos sepectabant, in vocibus Circus, item Ostia. At Aethiopes, inque his Macrobii praecipue, ianuas in aedibus nullas habebant, apud Herod. l. 2. quemadmodum et Romani, inter alias cerimonias, quibus pestilentiae tempore Deos suos ibant propitiatum, ianuas aedium omnium quibuslibet adire volentibus patefecêrunt, apud Liv. l. 5. c. 1. promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito. Sic apud antiquissimos mortalium, utpote innocentia sua tutos, teste Seneca in Octav. etc.
——— per vium cunctis iter
Communis usus omnium rerum fuit.
II.
JANUA
vide Genua.
III.
JANUA
villa in tribu Zabulon, in 3. milliario Legionis contra Mer. Hier. in Loc. Hebr.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Janua — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Annelida Class: Polychaeta …   Wikipedia

  • Janŭa [1] — Janŭa (lat.), Thür, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Janŭa [2] — Janŭa, 1) Berg, jetzt Mont Genèvre, s. Alpen 1) (a. Geogr.); 2) im Mittelalter so v.w. Genua …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Janŭa [3] — Janŭa, Johannes de J., s. Balbi 1) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • janua — …   Useful english dictionary

  • QUADRIFORIS Janua — apud Vitruvium, l. 4. c. 6. de Foribus, Sin autem valvataeerunt, altitudines ita manebunt; in latititudinem adiieiatur amplius foris latitudo: si quadriforis futura est; altitudo adiciatus: Est τὸ διθυρον, ianua duplex, cuius singulae tabulae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Panditur ad nullas janua nigra praeces. — См. Ад без выхода, а грехи без вывода …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Si janua tenebitur incendio per parietem exibimus. — См. Не мытьем, так катаньем …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • ЯНУС (от лат. JANUA - дверь, ворота) — в др. римск. мифологии и религии бог дверей, входов и выходов, всякого начала (в т. ч. и человеч. жизни), а также договоров и союзов. Ему посвящался первый месяц года январь (праздник в честь Я. отмечался 9 января). Несмотря на то, что в иерархии …   Атеистический словарь

  • Comenius, John Amos — Czech Jan Amos Komenský born March 28, 1592, Nivnice, Moravia died Nov. 15, 1670, Amsterdam, Neth. Czech educational reformer and religious leader. He favoured the learning of Latin to facilitate the study of European culture but emphasized… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”